monumenta.ch > Hugutio Pisanus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hugutio Pisanus, Derivationes, p2, p308, 16
Componitur ars cum in et fit hic et hec et hoc iners -tis, qui ad nichil faciendum vel patiendum aptus est, et comparatur -tior -simus, unde hec inertia -e, et inerticus -a -um idest ignavus, remissus, et hec inerticula -e, vitis nigra quam Greci amaraton vocant, boni vini et levis, unde et sic dicitur quia iners interpellandis nervis habeatur; et cum faciens et dicitur hic et hec artifex -cis, et inde artificium, unde artificiosus -a -um, et hic et hec artificialis et hoc -le, et hec artificina -e, idest locus ubi artes exercentur; et componitur cum solon, quod est multum vel quod est totum, et fit hic et hec solers -tis, idest sapiens et comparatur -tior -simus et cetera, unde hec solertia, et dicitur solers quasi multus vel totus in arte; componitur quoque ars cum creos, quod est caro, et fit hec artocrea -e, idest quilibet cibus artificiose compositus; vel artos panis et creos caro, inde artocrea -e cibus ex pane vel pasta et carne, unde Persius ‘ve nisi conives artocreasque popello’; et cum copos, quod est panis, et fit hic artocopus -pi, pistor, quasi artifex panis, unde Iuvenalis ‘salva sit artocopi reverentia’; vel artos, ut dictum est, panis, copos labor, inde artocopus panis elaboratus ad opus Domini.